

Epistola II ad Corinthos*
Caput 2: Versus 14
Odorem notitiae,etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quae non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinae verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.